Psalm 66 Latin 1(65-2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius 2(65-3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui 3(65-4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper 4(65-5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum 5(65-6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo 6(65-7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper 7(65-8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius 8(65-9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros 9(65-10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum 10(65-11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro 11(65-12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 12(65-13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 13(65-14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 14(65-15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper 15(65-16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae 16(65-17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea 17(65-18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus 18(65-19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae 19(65-20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me 20(66-1) victori in psalmis canticum carminis (66-2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper |