Psalmi 65
Psalm 65 Latin
1(64-3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

2(64-4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

3(64-5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

4(64-6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

5(64-7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

6(64-8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

7(64-9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

8(64-10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

9(64-11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

10(64-12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

11(64-13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

12(64-14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

13(65-1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 64
Top of Page
Top of Page