Psalm 135 Latin 1(134-1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2(134-2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3(134-3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens 4(134-4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum 5(134-5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis 6(134-6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis 7(134-7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis 8(134-8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus 9(134-9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius 10(134-10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11(134-11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12(134-12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13(134-13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione 14(134-14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis 15(134-15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16(134-16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17(134-17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum 18(134-18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 19(134-19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20(134-20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino 21(134-21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia |