Mark 3 Latin 1et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
2et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3et ait homini habenti manum aridam surge in medium
4et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
5et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
6exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 7et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum 9et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 10multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 11et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 12tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum 13et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 14et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 15et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 16et inposuit Simoni nomen Petrus 17et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19et Iudam Scarioth qui et tradidit illum 20et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare 21et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est 22et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia 23et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere 24et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 25et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 26et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet 27nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet 28amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 30quoniam dicebant spiritum inmundum habet 31et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum 32et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 33et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei 34et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei 35qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est |