Psalmi 25
Psalm 25 Latin
1(24-1) David ad te Domine animam meam levabo

2(24-2) Deus meus in te confisus sum ne confundar

3(24-3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

4(24-4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me

5(24-5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

6(24-6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt

7(24-7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

8(24-8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via

9(24-9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

10(24-10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius

11(24-11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

12(24-12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit

13(24-13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram

14(24-14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

15(24-15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos

16(24-16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego

17(24-17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me

18(24-18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

19(24-19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

20(24-20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te

21(24-21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

22(24-22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 24
Top of Page
Top of Page