Job 18
Job 18 Latin
1respondens autem Baldad Suites dixit

2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 17
Top of Page
Top of Page