Exodus 28 Latin 1adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
2faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
3et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
4haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum 6facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 7duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 8ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel 10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum 11opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos 12et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem 13facies et uncinos ex auro 14et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis 15rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 16quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 17ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 18in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 19in tertio ligyrius achates et amethistus 20in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 21habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 22facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 23et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 24catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 26facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 27nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 28et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 29portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 30pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper 31facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam 32in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur 33deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis 34ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum 35et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur 36facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino 37ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram 38inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus 39stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii 40porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem 41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi 42facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina 43et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum |