Luke 13 Latin 1aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
3non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis 6dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit 7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat 8at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora 9et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam 10erat autem docens in synagoga eorum sabbatis 11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere 12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua 13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum 14respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati 15respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare 16hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati 17et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo 18dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud 19simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius 20et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei 21simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum 22et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem 23ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos 24contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt 25cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis 26tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti 27et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis 28ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras 29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei 30et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi 31in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere 32et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor 33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem 34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti 35ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini |