Psalm 96 Latin 1(95-1) canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2(95-2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3(95-3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4(95-4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5(95-5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6(95-6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7(95-7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8(95-8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9(95-9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10(95-10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11(95-11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12(95-12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13(95-13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua |