Psalm 95 Latin 1(94-1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 2(94-2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 3(94-3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4(94-4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5(94-5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 6(94-6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri 7(94-7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8(94-8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9(94-9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10(94-10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11(94-11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam |