Psalm 97 Latin 1(96-1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae 2(96-2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 3(96-3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 4(96-4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 5(96-5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 6(96-6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7(96-7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii 8(96-8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 9(96-9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 10(96-10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 11(96-11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12(96-12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius |