Psalm 81 Latin 1(80-2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob 2(80-3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio 3(80-4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae 4(80-5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob 5(80-6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi 6(80-7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt 7(80-8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper 8(80-9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me 9(80-10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum 10(80-11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 11(80-12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12(80-13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 13(80-14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset 14(80-15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam 15(80-16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo 16(80-17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos |