Genesis 7 Latin 1dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
2ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
3sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
4adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
5fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 6eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 7et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii 8de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 9duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 10cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 11anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 13in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam 14ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 15ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 16et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 17factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 24obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus |