1 Kings 4 Latin 1erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
2et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
4Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 8et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 9Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 13Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 15Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 16Baana filius Usi in Aser et in Balod 17Iosaphat filius Pharue in Isachar 18Semei filius Hela in Beniamin 19Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra 20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius 22erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae 23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis 26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium 27nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 31et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille 33et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius |