Psalm 84 Latin 1(83-1) victori pro torculari filiorum Core canticum (83-2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum 2(83-3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem 3(83-4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus 4(83-5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper 5(83-6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius 6(83-7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam 7(83-8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion 8(83-9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper 9(83-10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui 10(83-11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis 11(83-12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 12(83-13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te |