Psalmi 85
Psalm 85 Latin
1(84-1) victori filiorum Core canticum (84-2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob

2(84-3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

3(84-4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui

4(84-5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

5(84-6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem

6(84-7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te

7(84-8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

8(84-9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam

9(84-10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra

10(84-11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt

11(84-12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

12(84-13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum

13(84-14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 84
Top of Page
Top of Page