Psalm 63 Latin 1(62-3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 2(62-4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 3(62-5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 4(62-6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 5(62-7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi 6(62-8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo 7(62-9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 8(62-10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae 9(62-11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt 10(62-12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium 11(63-1) victori canticum David (63-2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam |