Psalmi 62
Psalm 62 Latin
1(61-3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

2(61-4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

3(61-5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

4(61-6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea

5(61-7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo

6(61-8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

7(61-9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper

8(61-10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

9(61-11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

10(61-12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

11(61-13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

12(62-1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62-2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 61
Top of Page
Top of Page