Psalm 61 Latin 1(60-3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus 2(60-4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici 3(60-5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 4(60-6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 5(60-7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio 6(60-8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum 7(60-9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies 8(61-1) victori per Idithun canticum David (61-2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea |