Psalm 30 Latin 1(29-1) psalmus cantici pro dedicatione domus David (29-2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me 2(29-3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 3(29-4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum 4(29-5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 5(29-6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus 6(29-7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum 7(29-8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus 8(29-9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor 9(29-10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 10(29-11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor 11(29-12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia 12(29-13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi |