Psalm 16 Latin 1(14-5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum 2(15-1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te 3(15-2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te 4(15-3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis 5(15-4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis 6(15-5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae 7(15-6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est 8(15-7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei 9(15-8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear 10(15-9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter 11(15-10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos |