Isaiah 32 Latin 1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit 9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum 10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum 15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum 18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas 20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini |