Genesis 2
Genesis 2 Latin
1igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 3et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

4istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 5et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 6sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali

10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 11nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 13et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 14nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 16praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

18dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 20appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius

21inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

23dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

24quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 25erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Genesis 1
Top of Page
Top of Page