Ephesians 3 Latin 1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra 14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen |