Deuteronomy 27 Latin 1praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
2cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
4quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
6et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
7et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide 9dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui 10audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi 11praecepitque Moses populo in die illo dicens 12hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin 13et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim 14et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce 15maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen 16maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen 17maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen 18maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen 19maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen 20maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen 21maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen 22maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen 23maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen 24maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen 25maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen 26maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen |