Song of Solomon 5 Latin 1veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi 2ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium 3expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos 4dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius 5surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima 6pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi 7invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum 8adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo 9qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos 10dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus 11caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus 12oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima 13genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam 14manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris 15crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri 16guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem |