Psalm 39 Latin 1(38-1) pro victoria Idithun canticum David (38-2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 2(38-3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 3(38-4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni 4(38-5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit 5(38-6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper 6(38-7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 7(38-8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 8(38-9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 9(38-10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 10(38-11) tolle a me plagas tuas 11(38-12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper 12(38-13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 13(38-14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam |