Secundum Matthaeum 4
Matthew 4 Latin
1tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 2et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

6et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

7ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

12cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam

15terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium

16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

17exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

23et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

24et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Matthew 3
Top of Page
Top of Page