Psalm 122 Latin 1(121-1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2(121-2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3(121-3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4(121-4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5(121-5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6(121-6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7(121-7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8(121-8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9(121-9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi |