Psalm 3 Latin 1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3-2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 2(3-3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 3(3-4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 4(3-5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 5(3-6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 6(3-7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus 7(3-8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti 8(3-9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper |