Numbers 27 Latin 1accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5qui dixit ad eum 6iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant 7ad filios autem Israhel loqueris haec 8homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi 12dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel 13cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin 15cui respondit Moses 16provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 17et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 18dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 19qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 20et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 22fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus |