Numbers 13 Latin 1(13-2) ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
2(13-3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
3(13-4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
4(13-5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
5(13-6) de tribu Symeon Saphat filium Huri
6(13-7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
7(13-8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph
8(13-9) de tribu Ephraim Osee filium Nun
9(13-10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
10(13-11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
11(13-12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
12(13-13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13(13-14) de tribu Aser Sthur filium Michahel
14(13-15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
15(13-16) de tribu Gad Guhel filium Machi
16(13-17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 17(13-18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 18(13-19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 19(13-20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 20(13-21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 21(13-22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 22(13-23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 23(13-24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 24(13-25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 25(13-26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 26(13-27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 27(13-28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 28(13-29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 29(13-30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 30(13-31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 31(13-32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 32(13-33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 33(13-34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur |