Hebrews 5 Latin 1omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
2qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
3et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
4nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron 5sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te 6quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 7qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia 8et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam 9et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae 10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech 11de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum 12etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo 13omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est 14perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali |