Psalm 101 Latin 1(99-5) quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius 2(100-1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 3(100-2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 4(100-3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 5(100-4) cor pravum recedet a me malum nesciam 6(100-5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 7(100-6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 8(100-7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum |