Osee 13
Hosea 13 Latin
1loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est

2et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

3idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me

5ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum

8occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum

10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius

13dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum

14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis

15quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

16(14-1) pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 12
Top of Page
Top of Page