Habakkuk 2 Latin 1super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me 2et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum 3quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit 4ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet 5et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos 6numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum 7numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis 8quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea 9vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 10cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua 11quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit 12vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate 13numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient 14quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare 15vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius 16repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam 17quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea 18quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta 19vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius 20Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra |