2 Corinthians 2 Latin 1statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
2si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
3et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
4nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 5si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos 6sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus 7ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est 8propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem 9ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 10cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi 11ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius 12cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino 13non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam 14Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 15quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt 16aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus 17non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur |