Numbers 25 Latin 1morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
2quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
3initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
4ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
5dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 6et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel 9et occisi sunt viginti quattuor milia homines 10dixitque Dominus ad Mosen 11Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo 12idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei 13et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel 14erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis 15porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum 16locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos 18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor |