Genesis 10 Latin 1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 2filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17Eveum et Araceum Sineum 18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 21de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 23filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 25natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 27et Aduram et Uzal Decla 28et Ebal et Abimahel Saba 29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium |