1 Chronicles 27 Latin 1filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 2primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 3de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo 4secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 5dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia 6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius 7quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia 8quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia 9sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia 10septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 11octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 12nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia 13decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 14undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 15duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia 16porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha 17Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc 18Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 19Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel 20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 21et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner 22Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel 23noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli 24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 25super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 26operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub 27vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites 28nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas 29porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 30super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites 31super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David 32Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis 33Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis 34post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab |