Psalmi 97
Psalm 97 Latin
1(96-1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

2(96-2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

3(96-3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

4(96-4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

5(96-5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

6(96-6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

7(96-7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

8(96-8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

9(96-9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

10(96-10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

11(96-11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia

12(96-12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 96
Top of Page
Top of Page