Psalmi 87
Psalm 87 Latin
1(86-1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

2(86-2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

3(86-3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

4(86-4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

5(86-5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

6(86-6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

7(86-7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 86
Top of Page
Top of Page