2 Chronicles 27 Latin 1viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
2fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat
3ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit
4urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres
5ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
6corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo
7reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
8viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem
9dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo |