Psalm 142 Latin 1(140-10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo 2(141-1) eruditio David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3(141-3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo 4(141-4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5(141-5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6(141-6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7(141-7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me |