Joel 1 Latin 1verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel 2audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum 3super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae 4residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo 5expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro 6gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis 7posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius 8plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae 9periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini 10depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 11confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri 12vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum 13accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio 14sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum 15a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet 16numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio 17conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum 18quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt 19ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis 20sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti |