Genesis 22 Latin 1quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
7dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter 9veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum 10extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium 11et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 12dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 13levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 14appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit 15vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 16per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae 19reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi 20his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 21Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 22et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 23ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham 24concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha |