Exodus 5 Latin 1post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
2at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
3dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius
4ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
5dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus 6praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens 7nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam 8et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro 9opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus 10igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas 11ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro 12dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas 13praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae 14flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie 15veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos 16paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum 17qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino 18ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum 19videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies 20occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone 21et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos 22reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me 23ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos |