Esther 10
Esther 10 Latin
1rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 2cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Esther 9
Top of Page
Top of Page