Isaias 21
Isaiah 21 Latin
1onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

2visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

3propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

4emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

5pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

6haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

7et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

8et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

9ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

10tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

11onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte

12dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite

13onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

14occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

15a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii

16quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar 17et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Isaiah 20
Top of Page
Top of Page