Secundum Lucam 1
Luke 1 Latin
1quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum 2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis 3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile 4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem

5fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth 6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella 7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum 9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini 10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi 11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi 12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum 13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem 14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt 15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis 19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare 20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo

21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo 22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus 23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam

24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 28et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 29quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 30et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 31ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 36et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 37quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum 38dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda 40et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

46et ait Maria magnificat anima mea Dominum

47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

48quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes

49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius

50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum

51fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

54suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae

55sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam

57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium 58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam 60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes 61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine 62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum 63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi 64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum 65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo

67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

68benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius

71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi

75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum

78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Mark 16
Top of Page
Top of Page